Thursday, 10 August 2017

I

Magnīs tam populīs hic noster mundus abundat
temporibus maestīs ut male vīvat homō:
nam sufferre potest pondus tōtumque labōrem
longum per tempus vix tener iste solus.
Dēcrēscat numerō speciēs hūmāna maligna
sīc erit ut Thūlē fulgida terra virēns.

II

Quam terram vīsam sparsam glaciē vel amictam
annō quī veniet? Mēmet Alāsca capit.

III

Tē videō maestam, stolidam, sub stīpite flentem;
cūr tondēs capitis sīc oculīque pilōs?
Cūr vīs, pulchra, tuam faciem turpāre furōre?
nam valdē doleō glīscere plūra mala.

IV

Quae fārī vellēs, ave, dē tē facta, paterne?
Quōmodo sunt tandem Tartara fusca tibi?
Nōnne puellārum pergis fōrmās et amōrēs
in tēlīs lepidē scrībere Mārte tuō?

V

Tū sapis et redolēs glaciem dē montibus ortam
perpulchram vīsū quae cadit ante mare,
tū sapis et redolēs līchēnem frustaque muscī
nūdīs ā pedibus mollia tācta tuīs,
bāsia mel sapiunt apium tua dulceque nectar:
sānctior es caelō candidiorque nive.

VI

Quis superāre potest oculōs faciemque lepōre
Ārbjorgae Carolī? Nūlla puella potest.
Quis Dēsīderiae poterit dēvincere sēnsum?
Anteferam neutram, nūlla puella mihi.

VII

Laeta vidētur adhūc faciēs stupefactaque caelī,
nostrārum manuum fōrma repente cadit;
Saltā tū mēcum, quamvīs nequeāmus et addūc
mē tēcum saltāns: mūsica corpus habet!
Dēmenter rogitō tē num sīs arbor adunca
quam ventus flexit flāns ubi terra gelat.

VIII

Sunt puerī cārī mihi Flāvulus atque Micilla,
dulcēs et lepidī cor lacrimāsque movent.

IX

Percurrī sōlus dūmēta vetusta sub astrīs
cum pervēnissem trāns loca nōta mihi
ad campum parvum sine frondibus atque rubētīs,
illīc cōnsēdī conticuīque simul
tunc vīdī subitō dē caelō nāscere lūcem
numquam stēlla fuit lūmine major eā.
Fūgērunt aprī pavidī vēlōciter omnēs
quod coepit strepitus pellere saxa solī,
dēscendēbat enim sabulumque movēbat in aurā,
fulgēns et strīdēns orbiculāta rota.
Immōtus mānsī neque dīxī verba pavōris,
exīvit virgō cui coma lēvis erat;
mōnstrāvit caelī nebulās ubi vīvit et astra
quae necdum juvenis nōverat illa bene;
rettulit inde domum mē flentem tempore parvō
et tamquam fēlēs fūgit ad astra levis.


IX BIS

Scrīpsī carmen herī quod nūllus lēgit amīcus,
nōn hodiē scrībam, mūsa superba silet.

X

Tardigradum parvum vīvit prope flūminis ōrās,
in muscīs madidīs foetidulīsque solīs
parvulus ursus erit sī tandem vīderis illud
per vitream lentem corpus in amne movēns,
omnia ferre potest: ignōrat mortis aduncōs
unguēs quī rapiunt nōs reliquāsque ferās,
nōn opus est animā, cūstōdibus atque tepōre,
in glaciē superest sīdereīsque locīs.

XI

Nī fueris laetus dīcent "laetāre, moleste",
complentur culpā nam pudet hujus eōs.

XII

Sōlus sum, sōlus sine verbīs, pectore cassō:
trīstēs sunt oculī, corpus amōre caret.

XIII

Urbs ibi magna fuit tamquam tua verba gravāta
quae spōnsae dīcis, quae tibi dīxit item;
dē caelō cecidit mōnstrum quī corpore magnum
urbem dēlēvit nīl superest ut amor.

XIV

Parvula mūsa venit, mihi lēniter atque modestē
nārrat rēs dignās versibus ipsa meīs;
sāgula silvestrīs nigrantī crīne vidētur
cui timor est hominum quōs fugit atque latet.

XV

post umbram terrae nunc candida lūna labōrat
īnsolitum vultum praebet inermis eī,
rem minimī faciunt hominēs hanc, forte vidētur
trītīs ex saxīs offula morsa mihi.

XVI

Cum sīs tū nemoris silvaeque perīta viātrīx,
dūc mē dēfessus per tua rēgna silēns
ad rapidōs rīvōs ubi nymphula candida mergit
fōrmās et corpus, dā nova membra mihi.

XVII

Singus cōnātur mē laedere menda pusilla
cōnstanter fingēns sed nihil ipse valet,
ignōrant reliquī neque verba molesta relāta
mōmentī faciunt, nōnne misellus homō?
Ast aliud faciat! Cum draucō Felle loquātur 
quī verbīs blandīs semper adōrnat eum
vel clam dēglūbēns meretrīcem spectet amātam,
ut libet āmentem, quae bene fellat equom.

No comments:

Post a Comment